- QUINTILIS Mensis ideo dictus est
- QUINTILIS Mensis ideo dictus estquod ordine quintus esset a Martio, qui apud antiquos Romulô auctore, primus anni mensis erat, sed postea in honorem Iulii Caes. Dictatoris, M. Antoniô Cons. legem ferente, Iulius appellatus est. Nic. Lloydius. Nempe, retinuit etiam sub Numa hoc nomen, licet is duobus aliis mensibus additis atque Ianuariô, anni principe constitutô, septimus tum numeraretur; Donec a C. Iuli Caesare, qui eô natus ferebaur, Iulii nomen accepit, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 12. Dio, Histor. l. 44. Sueton. in eo, c. 76. etc. Eius Kalendis migrationes ex aedibus olim fiebant. Vide supra in voce Iulius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.